De Admirandis, Pag. 111
 
Vanini, De Admirandis

/p. 111/ introrsum partibus a solidiore corpore,

quae, cum rigidiores sint quam ut flecti, molliores

quam ut resistere queant, a se invicem

dissiliunt. Aquae vero collisio fit aut cum alijs

aut cum seipsa. Cum alijs, ubi vel ex alto cadens

colliditur, vel cum subiectis saxis, vel cum aqua

alia; cum seipsa, quibus in locis ob angustias

colluctatur: utroque modo, cum seipsam

frangit, veluti quando silicibus obiectis et pugnat

et urget et tundit et retunditur: quemadmodum

contra, non casu, quemadmodum

somniabat Cardanus, sed ex inferiore loco imminentes

impetens adlatrat scopulos.

An dicemus nos subtilius non aquarum

sed aëris esse strepitum illum, non enim sonus est

in tintinnabulo, sed in aëre a tintinnabulo. Quare

non magis erit strepitus in aqua ipsa, quam

in saxorum angustijs, sed ut a saxis elisis in aëre,

sic et in aëre ab aqua.

DIALOGUS XXI.

De aquarum motu.

Alex. –

Verum enimvero non solum de strepitu,

sed etiam de aquarum motu

inquiramus. Cur igitur datus est

aquae motus? I. C. «Quia inquit Cardanus[4]

periculum non leve erat, ne ab aëre

ac Solis radijs nimium consumeretur». Alex. – Noctu

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum